{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 234","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/234.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"A igitur uno die natu major erit, quam B, quod omnino videbatur impossibile; quamvis autem dies sint impares, aetates tamen eorum aequales sunt; Differentia enim oritur ex longioribus, ac brevioribus diebus, quod si iisdem continuatis contrariis itineribus ad nativum locum reverterentur, tunc per duos integros dies ab invicem discreparent. Ex quibus deducitur tres Dominicas in una Hebdomada ipsis contingere posse tali pacto: Qui occidentalem Plagam peregit revertens unde exivit diem Sabbati putaret esse Dominicam; qui orientalem revertens diem Lunae putaret esse Dominicam, quum nec ille unius diei defectum, nec iste acquisitionem animadverteret, & naturalem Dominicam pariter haberent, ergo respective ad istos in una Hebdomada tres essent Dominicae, & quod de Dominica dixi intelligitur de quolibet die Hebdomadae, quorum unus verus, caeteri putativi essent. Secundo. Unde procedat, quod sub Aequinoctiali in eadem Latitudine fiat Tempestatum mutatio; in monte enim Gat, qui ex Caucaso usque ad Promontorium Kamorin dum ex una parte est hyems in altera est Aestas, & viceversa, idest hyems ab Occidente e Kalendis Aprilis incipiat, & eodem tempore ab Oriente initium habeatur Aestatis, ab Occidente diuturnę pluviae regnent, diesque sereni ab Oriente; sit Mare tumens ab Occidente, placidum ab Oriente per totum sinum Bengala! Ratio est, quia gradus Frigoris, & Caloris, sicut Sicci, & Humidi absolute non dependent a propinquitate, vel distantia, aut directione, vel reflexione Radiorum Solis, sed quam maxime haec omnia variantur propter variationem ventorum, qui licet a rarefactione Radiorum Solis causentur in aere, qui ab ipsis rarefit, mutationem tamen quam maximam recipiunt a Locorum Dispositione, & exhalationum qualitatibus. Quaeres an Zona Torrida sit habitabilis? Resp.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 233","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/233"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 235","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/235"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}