{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 239","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/239.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Theoricorum Copernico-Caelestium mathematico-Physica- Theologica Theologiae conciliare nituntur, cum quibus Christophori Vvittichii Consensus veritatis cum Veritate Philosophica conferri potest Volumus hic prolixe commemorare, quod ut scribit Gassendus in Vita Copernici, ansam praebuerit haec ejus hypothesis Gulielmo Gilberto Anglo cudendae atque incolendae Philosophiae Magneticae, dum Terram habuit, ac diurna Terrae circa axem suum Verticitate pendere eam, quae est in Magnete, magneticisque Corporibus Virtus, statuit; quibus tamen amplissimis commentariis doctrinam suam magis, quam magnetis Naturam Gilbertus probavit, quod Judicium est Josephi Scaligeri Lib. 2. Epist. CC. Placet saltem, quod exigit Instituti ratio, accuratius inquirere quibus auctoribus suos debeat Natales revocata haec Copernici de motu Terrae Sententia; quam oblivione saepe Sepultam restituere quidem in antiquum statum Nicolaus Cusanus centavit, quo Judice Vossio, Disciplinas Mathematicas nemo profundius penetravit, dum quae ante omne aevum latuerunt, maxima sacrae Matheseos mysteria aperuit; Verum non cessit ipsi aeque feliciter Consilium atque Copernico, quo octoginta post annis animosius eamdem hypothesim defendit; Namque primo omnium adstruxerunt Pythagoraei, quod testatur Aristoteles Lib. 2. de Coelo cap. 12. inquiens. Qui circa Italiam incolunt, viantur Pythagoraei; dicunt in medio ignem esse Terram autem astrorum unum existentem circulariter latam circa medium noctem, & diem facere, &c. Quae vero illi de Terra mobili voce tradiderunt, ea Aristarchus Simius scripto primus complexus est, propagavitque ad posteros, quem recipientes idem Dogma secuti Ecphantus Pythagoricus; Nicetas Syracusanus Seleucus Mathematicus, Hicetas, sive Oicetas, Cleantes Samius, Leucippus, Plato senex, Martianus Capella Gulielmus Gulbertus, Petrus Peregrinus, Gallus, cujus Tractatum de Magnete furto sibi vindicasse Joannem","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 238-3","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/238-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/238-3"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 240","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/240"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}