{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 250","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/250.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"In Sistemate Copernicano sola Terra movetur, & reliquae Stellae fixae permanent immobiles; Sed si hoc verum esset salvari non posset in hoc sistemate longitudo uniuscujusque Stellae, quae, ut observatum fuit Hipparchi temporibus, videtur augeri saltem per singula Saecula; ergo &c. Resp. Ut hujus rei causa assignetur concipiendum est Terram non semper accurate sibi paralellam moveri; sed cum vacillatione quadam adeo parum sensibili, ut uterque Polus ab Oriente in Occidentem progrediens, nonnisi exactis pluribus annorum millibus circulum exiguum describat. Hoc posito necesse est, ut intersectio Eclypticae cum Aequatore, (unde Stellarum longitudo desumitur) immutetur, ac proinde Stellarum longitudo in singula Saecula augeatur magis, vel minus, pro ut magis, vel minus vacillaverit; nam Circulus Aequatoris Coelestis semper correspondere censetur Circulo Aequatori Terrestri, qui quum per vacillationem Terrae ita transferatur, ut diversis Coeli partibus respondet, fit, ut in diversis punctis ab Oriente in Occidentem dinumerandis Eclyptica secetur, & consequenter variata intersectione varietur longitudo Stellae. Ita etiam explicatur diminutio declinationis Eclypticae, quam asserunt Astronomi ab Hyparchi temporibus; quia vacillante Terra necesse est, ut illius axis tantillum erigatur supra planum Eclypticae, & consequenter imminuatur declinatio. Sic etiam explicatur, quod ajunt Astronomi recentiores Terrae polum a Stella Polari recessisse; nam propter hanc vacillationem non potest correspondere semper iisdem Coeli punctis. Con. ed by C Cont. Si vera esset haec Doctrina consequens erit immutari elevationem Poli, quod supra negatum est. Resp.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 249","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/249"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 251","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/251"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}