{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 254","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 254","ref":"254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/254.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Et hoc modo salvatur irregularitas motuum, qui videntur in Marte, quae major longe est, quam in Terra; eo quia Excentricitas orbitae Martis major longe sit Orbitae Terrae, quae est admodum parva, cum aestas longior sit hyeme tantum octo diebus. Cont. Si vera esset responsio, quod scilicet Sol positus esset in foco Elipseos, sequeretur, quod hyeme vicinior esset Sol Telluri quam aestate; sed hoc repugnat, ergo &c. Prob. min. Si in hyeme essemus viciniores Soli, quam aestate, majorem calorem sentiremus in hyeme, quam aestate, hoc est falsum, ergo &c. Resp. neg. min. Ad prob. dist maj. Si in hyeme essemus viciniores sentiremus majorem calorem, si solum vicinitas esset causa caloris con. secus neg. Animadvertendum est, quod non est sola vicinitas causa caloris, sed alias esse potentiores causas. Primo radii directi majorem habent impetum quam obliqui. Hyeme autem admodum obliqui lucem solis recipimus. Adde quod pauciores in datam superficiem agunt radii si veniant oblique, quam si directe venirent. Praeterea in hyeme radii solaces obliquius incidunt, & pervadunt majus spatium aeris crassi; ideoque radii plures particulas aeris offendendo magis refranguntur; quam in aestate. Atque etiam hinc ratio patet, cur solem in Horizonte possumus sine oculorum detrimento intueri, quod non contingit, quando altius ascendit. Est etiam alia potentior causa, quae tempestatum varietates inducit; nempe notum est, quo diutius corpus aliquod durum, & solidum igni objicitur, eo magis id incalescere, at in aestate per 16. continuas horas solis ardori objicimur, & per 8. tantum absentiam sentimus; cujus contrarium in hyeme experimur. Cont. Si quo longiore tempore soli objicimur eo majorem calorem sentiremus, sequeretur, quod quando est in Tropico Cancri mense Junii maximum calorem sentire deberemus, sed hoc non occurrit, nam in fine Julii, & in principio Augusti maximos calores sentimus, quando sol in signo a Cancro distat, ergo &c. Resp. ed by Goc Resp.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 253","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/253"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 255","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/255"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}