{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 275","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/275.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"sunt in Regione septentrionali, & sunt Ursa minor, alias Cynosura, quae septem Stellas habet quarum, quae in extrema cauda est, polaris dicitur. Ursa major, alias Helice, stellas habet 27. quarum tamen magis conspicuae sunt septem. Draco, stellas habet 31. quarum magis conspicuae sunt octo. Cepheus stellas habet 11. inter quas magis conspicua est unaBootes, alias Aictophylax stellas habet 22. magis conspicuae sunt 4 informem circa se habet unam quem Arcturum appellant magritudinis primae. Corona Borealis stellas habet 8. prima lucens in Corona appellatur Ariadne. Hercules, alias Engonasis, stellas habet 29. inter quas 6. sunt magis conspicuae. Lira stellas habet decem, quarum prima lucida, Fidicula appellatur. Olor, vel Cygnus, vel gallina stellas habet 17. quarum prima rostrum gallinae. Cassiopea stellas habet 13. inter quas magis conspicuae sunt quatuor. Perseus stellas habet 26. inter quas magis conspicuae sunt duae. Andromeda stellas habet 13. inter quas magis conspicuae sunt septem. Triangulus, seu Deltoton stellas habet 4. inter quas magis conspicuae sunt tres. Auriga, alias Heniochus, & Erichthonius stellas habet 14 quarum tertia in sinistro humero magnitudinis primae Capella, seu Hircus appellatur. Pegasus, seu equus alatus, stellas habet 20. inter quas magis conspicuae sunt quatuor. Equultus, seu equus minor stellas habet quatuor, quae singulae sunt obscurae. Delphin stellas habet 10. inter quas magis conspicuae sunt quinque Sagitta, seu telum stellas habet quinque, quarum una est magis conspicua. Aquila, seu Vultur volans stellas habet 9. quae in scapulis est lucida Aquila dicitur. Serpentarius, alias Ophiuchus stellas habet 24. quarum magis conspicuae sunt quinque. Serpens Ophiuchi stellas habet 18. quarum magis lucidae sunt 5. Ex informibus duae fuerunt hisce adjunctae, idest Antinoi prope Aquilam, & Comae Berenices prope caudam Leonis.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 274","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/274"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 276","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/276"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}