{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 283","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/283.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Verum si accuratius res consideretur, Zoroastres, & Hostanes non tam apud Babylonios, quam apud Persas claruerunt; ut proinde recte dictum de Graecis eos artes Astronomicas a Babylonicis, & Persis accepisse: De Aegyptiis autem id statui nequit, nisi instaurationem scientiarum forte intelligas, quae in Aegypto contingit post destructum Persarum Imperium. Ejusdem tubi optici adminiculo deprehensae quoque sunt maculae solares, quarum observatorem, modo allegatus Galilaeus Galilaei in Epistolis ad Marcum Velserum nuncii syderei de sistem. mundi p. 337. dissertat. de Cometa anni 1618. p. 3. in Trutinatore p. 2. & 209. se primum jactat negante id, sibique hanc gloriam tribuente Christophoro Scheinero Mundel Scheimensi Svevo lesuita doctissimo, in epistolis quas pariter perscripsit ad Velserum, necnon in tractatu de Maculis solaribus sub nomine Apellis divulgato, emisitque idem Scheinerus An. 1630. prolixum opus Rosa Ursina nuncupatum, in cujus primis sex capitibus ostendere conatur seprimum anno 1611. mense Martio, & Octobri Telescopii auxilio, occasionem rimandi apparentem Solis diamttrum corpuscula haec animadvertisse, eaque Jac. Gretsero, ac Adamo Tannero coram, per litteras vero Angelo Lynceo, & M. Velsero indicasse; Sed prohibitum a Theod. Busaeo Provinciali, ne statim rem effutiret, assumpto Apellis nomine, post tabulam latentis litteras ta de re ad Velserum dedisse. His excitatus Galilaeus, & ipse maculas observare coepit, quamvis nonnulli auctores velint, ante ipsum tres observasse maculas in Sole, Jo: Fabricium anno 1611. ut ipse fatetur in volumine magno, Rosae Vrsinae inscripto. Licet igitur perspectarum macularum in Sole Galilaeo tribuatur, a veteribus tamen etiam observatae sunt, sed habitae pro Mercurio Solem subtercurrente, ut videre est apud Emgolismensem vitae Caroli Magni auctorem, in annalibus Francorum a Petro Pittaeo editis pag. 269. & Keplerum in astron. Opt. cap. 8. p. 306. Quid autem sint Solares maculae non una est Philosophorum sententia.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 282","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/282"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 284","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/284"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}