{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 30","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/30.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Prob. 2. pars. 1. Habemus Ideam extensionis distinctam ab idea mentis, ista idea ab ipsa mente esse non potest, cum nihil extensionis relinquat ab ipsa mente, ergo ab aliquo extra mentem est, consequenter ab aliquo extensio: quod extra mentem existat, sed si extra mentem existit extensum existit corpus, ergo revera corpora existunt. 2. Nos corpora esse imaginamur, imaginatio autem est de rebus materialibus existentibus, licet non praesentibus, imo imaginatio perficitur excitatione succi nervei facta in cerebro ergo adsunt res materiales quas imaginamur, adsunt spiritus vitales, adest cerebrum, ergo corpus. 3. Certum est Deum falli non posse, nec in nobis fallendis delectari nec mihi dicitur esse potest quod pluribus ab hinc annis cum multis meis similibus loqui mihi visus sim, ergo cum haec omnia perfici non possent, nisi corpora existerent, quia cum hujusmodi functiones in idea spirituum non appareant, consequenter. &c. 4. Quidquid apparet in idea clara, debet affirmari, sed in idea clara percipio, me varias nationum linguas esse assecutum, pedes, manus, caput habere, ergo certum mihi est corpora existere, sine quibus humanae functiones perfici non possunt. Omitto argumenta moralia desumpta ex S. Script. quibus docemur corporum existentiam, ut cum dicitur Deum creasse Coelum & Terram & illud celebre Christi Domini argumentum, Palpate, & videte, quia spiritus carnem, & ossa non habet. Obiic. 1. Sensus sunt fallaces, ergo cum corporum existentia per sensus innotescat, incerta est. Resp. Sensus esse fallaces, quatenus dant menti occasionem errandi, non quod ipsi decipiant mentem. Insuper non errant circa existentiam sed tantum non repraesentant magnitudinem, motum &c. ut sunt in se. Denique retorqueo argumentum. Dantur sensus, ergo corpora, sensus enim corporei sunt.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 29","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/29"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 31","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/31"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}