{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 301","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/301.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"pore observarunt, quae duo loca latitudine differunt sex gradibus, & praeterea sunt fere sub eodem meridiano. Uterque observabat, quantum Cometa distaret a Stella, quae Vultur appellatur, idest, quot gradibus esset infra eam, & uterque reperit, eamdem esse distantiam, & consequenter uterque inspexit illud in eodem Coeli puncto, quod non solum demonstrat fuisse supra Lunam, verum etiam in parte a nobis remotissima, cum omnem paralaxim excluderet. At vero si esset infra Lunam paralaxim necessario facere debuisset ut ex hac demonstratione, & figura patebit, Circulus A. B. G. exponat orbem Terrae in qua sit A. Uranoburgum B. oppidum Pragae. D. locus Cometae sit. F. C. E. firarum Coelum, & F. Stella vulturis. ex Uranoburgo locus Cometae ad punctum E in Coelo referretur, ejusque distantia a vulture est F. E. Ex Praga autem spectatus Cometa in C videretur, distaretque a Vulture arcu F. C. si iste Cometa fuisset infra Lunam, sed cum isti duo spectatores viderunt in eodem loco laudatum cometam concludendum erit ipsum fuisse supra Lunam, & longe a nobis dissitum, & ratioae tam magnae distantiae arcus C. E. evanuisse, ac proinde omnem simul paralaxim, ex quo falsitas sententiae Peripateticorum palam dignoscitur. Excellentissimus Isaccus Neuton demonstrat, Cometas nihil aliud esse, quam corpora solida, atque opaca, sicuti Planetae, negans, esse exhalationes Planetarum, aut aliquid aliud, quod probat primo quia si essent exhalationes Planetarum, cum Cometae tam proxime aliquando accedant Soli, ut ille qui apparuit anno 1680. cujus distantia a Sole vix sextam partem ipsius diametri excedebat, a tam intenso calore, cuiessent expositi, deberent dissipari, ac dissolvi, quod tamen non evenit. Prob. Secundo, Quia Lux Cometarum est reflexa, quod ex eo demonstrat, quod dum a Sole recedunt, & terrae approximantur minus lucidi apparent, dum vero Soli d by Go Soli accedunt quotidie magis suam augent lucem, ergo necesse est, ut sint corpora solida, & opaca.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 300","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/300"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 302","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/302"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}