{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 317","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/317.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Retrogradationes in Marte majores sunt, quam idJove, necnon majores in Jove, quam in Saturno, que ob duplicem causam, tum quod telluri propior sit, quam Jupiter, & is quam Saturnus, tum quod velociori motu ferantur. Cum Planetarum omnium facies, quae Soli obvertuntur, Solis luce reflexa splendeant, cumque Tellus in vicinia Solis semper appareat a Jove, aut Saturno conspecta, horum planetarum facies, quae Soli obvertuntur, etiam Terrae obversa erunt; unde semper Terricolis pleno orbe fulgentes apparebunt hi Planetae. At cum Mars in orbita feratur, quae propius ad Telluris orbitam accedit, patet ejus faciem Soli obversam non semper totam Telluri obverti, sed circa quadratum Martis pars aliqua faciei illuminatae e Terra non videbitur & proinde phasis Martis erit gibbosa, at in conjunctione, aut oppositione Martis, & Solis totus illuminatus discus e Terra erit conspiciendus, & praesertim in oppositione Solis, ubi Terrae proximus rotundam, & maxime fulgidam speciem exhibet. Planetae superiores multo majores videntur in oppositionibus Solis, quam in conjunctionibus, nam multo minus a tellure distant in uno situ, quam altero. Mars quinquies circiter nobis est propior in oppositione Solis, quam cum in ejus conjunctione videtur, adeoque cum visibilis cujusvis discus, & splendor augetur in duplicata ratione distantiae diminutae, Mars vigesies quimuits major, & simul lucidior in oppositione Solis, quam in ejus conjunctione apparebit. Cum Jupiter quinquies longius a Sole distet, quam terra ab eodem distet, Sol Jovis incolis vigesies quinquies minor apparebit, quam nobis, & Luminis, & Caloris vitesimam quintam tantum partem a Sole recipient Jovicolae illius, quo feruntur, & foventur Terricolae. At Saturnus cum decies longius a Sole distet quam nos, adeoque Solis discus ex Saturno visus centies minor apparebit, & tam lux, quam calor in eadem ratione in Saturno minuuntur, unde oportet, ut Saturni regiones, etiam aequatoriae sint nostris intra Polares circulos inclusis terris frigidiores. Juppiter cursum suum perficit spatio 12. annorum. Saturnus 30. Saturnum exornat Anulus qui eum medio cingens numquam contingit, sed undique ab ejus corpore distans fornicis instar pondere libratus suo seipsum substinet. Anuli hujus diameter plusquam duplex est diametri Saturni.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 316","label":"CAPUT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/316"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 318","label":"CAPUT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/318"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}