{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 349","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 349","ref":"349","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/349","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/349.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"unque, sit praeferendum, omni tamen vitio non caiet. Nim cum Intercalatione Gregoriana impediri nedueat, quo minus interdum Aequinoctium a die 21. Martii in die i9. recedat, & nonnumquam in diem 23. excurrat, plenilunium, quod in 20. Martii incidit interdum paschale esse potest, nec tamen a Gregorianis pro paschale habetur: contra Gregoriani plenilunium die 22. Martii cortingens pro Paschali habere possunt, quod tamen ante aquinoctium accidens paschale non est. Pascha adeo celcbrant in primo casu in mense impurorum; in altero vero intra unum annum Ecclesiasticum serias Paschatis bis agunt. Similiter cum computus cyclitizen elicus fundetur in pleniilunmis mediis, quae vera aliquot horis antevertere, interdum etiam consequi possunt plenilunium paschale in diem Saturni incidere potest, quod tamen a Cyclo in diem Solis refertur, & contra; unde in primo casu pascha celebratur octiduo tardius, quam par erat, in altero vero ipsa plenilunii die cum Judaeis, & haereticis quartadecimanis contra Decretum Concilii Nicaeni. Alia vitia ex oscitantia Auctorum Kalendarii Gregoriani commissa demonstrant Josephus Schaliger, & Sethus Calvisius in Elenchon Kalendarii Gregoriani.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 345","label":"XXVXXIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/345"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 350","label":"XXVXXIVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/350"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}