{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 35","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/35.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Si Corpus distingueretur a re locata, vel locus ille esset corpus vel non: Si primum, ergo dum corpus esset in loco, daretur corporum penetratio: daretur scilicet in eodem spatio locus, qui esset corpus, & corpus lotatum: Si secundum, ergo nihil insuper, si daretur locus distinctus a re locata, dari deberet corpus ambiens universum, universum enim est in loco, & patiter aliud corpus ambiens illi contiguum in infinitum. Relicta igitur Aristotelis definitione, Recentiores definiunt locum spatium a corpore occupatum, non quod spatium distinctum sit a corpore, sed quod loci quantitas consideretur juxta spatii quantitatem Ex his oritur difficultas unde desumatur immobilitas loci, & in primis, suppono non desumi ab externa superficie ambiente, cum illa variata, adhuc idem locus permaneat: Exemplum habemus in arbore in Fluvio plantata, quae continuo mutat superficiem aquae, esto immobilis remaneat in loco suo. Hinc Peripatetici immobilitatem desumunt a distantia, a punctis fixis universi, videlicet a Mundi polis, & caeteris punctis cardinalibus. Ab hac sententia non differunt Cartesiani, quamvis non conveniant in eo, quod puncta illa physice fixa, uti supponuntur in Sistemate Ptolemaico, & Tyconico, Cartesiani immobilia tantum asserunt per nostram considerationem. Haec sententia tanquam probabilior demonstratur primo quia nobis certe non constat puncta illa fixa esse: dibzy G Google se: secundo, quia Caelestis materia continuo fluit, & refluit; Ex his eruitur locum, pro formali: tantum respectum, & relationem dicere ad puncta assignata; consequenter variando relationem, variatur locus formalis, seu ut loquitur Purcotius, Mathematicus, & dum variatur superficies, variatur tantum locus materialis, vel ut ait Purcotius, Physicus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 34-2","label":"TRACCATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/34-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 36","label":"TRACCATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/36"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}