{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 36","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/36.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Peripatetici motus definitionem communiter sic tradunt. Actum mentis in Potentia, prout in potentia, quae definitio a Recentioribus omnibus, tamquam inanis, confusa, & verbosa rejicitur, & communiter motum definiunt Translationem corporis de loco in locum: Sed in controversia est quid sit ista translatio, videtur enim esse simplex Synonymum, ideo Cartesius sic definiit. Successiva corporis, ad diversas corporum ipsorum contingentium partes, applicatio; pro cujus explicatione advertit Rohaultus part. 1. cap. 10. motum dupliciter posse considerari, Primo absolute, sive relative communis; Secundo relative proprius; quam divisionem etiam affert Isaccus Neuptonus. Motus absolute, & relative communis est Applicatio corporis ad diversas partes indefinite, ac immobilis spatii, sive mutatio situs respectu universi. Motus relative proprius est variatio superficiei, scu corporum contingentium, qui motus valde inservit in inquirendis naturis rerum particularium ut v. g. dum dicimus calorem, aut sonum in motu consistere. Primo, per solam applicationem partium corporis ad diversas partes corporum tangentium optime habetur motus, nam tunc corpus mutatur quandò mutat locum, sicut de facto mutat variando applicationem partium, tunc enim mutat superficiem, quae est locus physicus proprius, cum & per adversario; locus dicat superficiem ambientem; quapropter docent arborem in Fluvio plantatam mutare locum materialem.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 35","label":"TRACCATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/35"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 37","label":"TRACCATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/37"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}