{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 41","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/41.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Cartenus autem Mundi aeternitate relicta supponit Deum condidisse in principio substantiam indefnitam divisibilem & in divisas partes quadratas divisam, & a Deo insuper ad motum excitatam, atque insuper impressisse ex quo impetu particulas materiae primaria relicta figura in tres partes fuisse distinctas, alias nempe figuram globosam, alias multangularem induisse; ex reliquis vero particulis, seu fragmentis relictis materiam subtilem coaluisse, ex quibus partibus tria elementa in varios vortices distributa fuere, ad quorum centrum confluens materia subtilior Solem, Stellas &c. Sphaerica corpora materiae subtili circumsusa corpus diasanum ut Coelum, denique crassiores partes tertii elementi reliqua corpora planetaria, specialiter, & terram constituerunt. Huic materiae duplex attributus est motus: unus circentrum proprium, alter communis pluribus, qui girarent circa centrum commune omnibus particulis. Hoc Sistema inconvenientibus suis non caret, & alia ex parte plura commoda subministrat pro explicandis naturae Phaenomenis, ideoque inconvenientia primo loco assignabimus; 2. ejus reformationem exponemus. In primis haec Cartesii hypothesis sibi ipsi repugnat; cum enim Cartesius vacuum impossibile censeat divina etiam attenta Omnipotentia, consequenter non poterat matteria illa quadrata dividi & moveri propter perfectam partium adhaesionem, & consistentiam, quin aliquid vatuum spatium assignetur in quod progrediatur etiam si concipiatur in instanti factam fuisse partitionem illam, quia illo in instanti vacuum oporteret concipi. 2. Quia prima Cartesii lex est quod res semper in eodem statu perseveret, in quo semel posita est, nisi ab extrinseco impediatur, consequentur Chaos, & moles illa indigesta in eodem statu perseveraret. 3.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 40","label":"ASSERTIO NEGATIVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/40"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 42","label":"ASSERTIO NEGATIVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/42"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}