{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 47","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/47.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"CAPUT II. De regulis, & legibus motus. OMNE corpus ex quiete sua potest deduci in motum, a quo rerum corporearum varietas dependet. Motum esse trantlationem rei ex vicina unius in vicinam alterius. Diximus in praecedentibus: unde restat, ut leges & regulas, quibus perficitur, assignemus. Dnio in primis statuuntur Axiomata. 1. Si vis praemens, & resistens sunt aequales, unum corpus juxta alterum quiescit. 2. Si vis resistens vi premente minor est, corpus resistens cedit, mutatque locum versus terminum directionis resistentis oppositum. Divina autem sapientia has in natura constituit leges, videlicet I. ut omnia peragantur via brevissima 2. ut nihil fiat frustra, & 3. ne quid fiat per saltum. His a Physicis addi solent tres in primis motus leges ex constanti experientia observatas. Lex I. Id quod movetur in motu suo persistit usque dum motum suum alteri corpori communicaverit. Inde deduErgo suspensio lecunt motus corporum projectorum gis, & consequenter miraculum est, si corpus in motu positum, motum suum subito deperdat, non communicato eodem alteri corpori ambienti. Hujus Legis ratio est, quia nullum corpus quiescens potest seipsum movere, imo motui resistit cum materiae vis inertiae insit, nec possit moveri per id quod corpus quiescit, ideo nulla in quiescente datur ratio motus incipientis, igitur si corpus quiescens moveri debet, a causa externa ad motum concitandum debet. Causa erterna hic intelligitur illa, quae est diversa a corpore quod movetur, sic in corpore animali succus nerveus, vel mavis, spiritus animales determinantes motum musculi, in quem influunt, sunt respectu musculi causa externa. Lex II. Omne Corpus movetur naturaliter secundum lineam rectam, & ideo corpus circulariter motum quasi coacte agitur. Inde concludunt, quod corpus circulariter motum quasi centro circuli, quod describit, recedere unde derivant vim centrifugam, & cetera ad centrum allicere unde derivant vim centripe tam, conetur. Hujus legis ratio est, quia motus perficitur secundum ejus directionem, directio autem est, linea recta, ideo Veteres motum rectilineum dixere naturalem, eumque omne corpus affectare affirmarunt Lex III.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 46","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/46"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 48","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/48"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}