{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 48","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/48.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Corpus in motu positum alteri fortiori occurrendo nihil amittit de motu suo, sed deflectitur in alian partem; occurrendo minus fortiori hoc secum movet. & quantum ei dat de motu suo, tantundem perdit Ergo suspensio legis, & consequenter miraculum est, si data corporis irruentis occasione alterum corpus non moveatur. Celeber. Wolfius illas motus leges non esse necessitatis absolutae, nec ex corporum essentia fluere, sed arbitrio Dei dependere contra Atheos demonstravit. Vi hujus Legis dum corpus incurrit in alterum ipsum ad motum sollicitat cum in ipsum agat, nulla autem datur in corporibus actio sine reactione, alias quod cunque corpus ab alio corpore moto simul abriperetur, & cum eo, eadem celeritate progrederetur, ut accidit corporibus, quae dum incedimus portamus. Reactio est contraria actioni, quia fit per contrariam directionem. Ponamus corpus A: agere in corpus B. secundum directionem B. D. & corpus B. agere in corpus A. secundum directionem A. C. directio ipsius A: tendit in plagam D. & directio ipsius B. in plagam C. Plagae autem D. & C. oppositae sunt, quia sunt termini ejusdem rectae. Actiones igitur corporum A. & B. sunt invicem contrariae, seu actio ipsius A. est contraria actioni ipsius B., & actio ipsius B. contraria actioni ipsius A. (Fig. 6. Ex dictis motus legibus efficitur, ut corpora in motu suo vel reflectantur, vel refringantur. Reflexio est regressus qui corpori moto contingit ob occursum alterius, quod quod penetrare non valet.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 47","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/47"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 49","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/49"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}