{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 63","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/63.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Hoc artificio Archimedes auream coronam Dionysii adulteratam invenit aliorum metallorum mixtione, notavit enim quod certa moles immersa vasi aqua pleno, certam aquae quantitatem ex vase projecit. Insuper pro comperto erat sub eodem pondere minorem esse auri, quam alterius metalli molem. Quare assumptam massam auream aequalis cum Cotona ponderis in vas aqua plenissimum demersit, & libram unam aquae carere deprehendit. Tunc in idem ras aqua aequaliter plenum coronam demisit, invenitque praeter lib. aquae, cici lib. quadrantem, ex quo conclusit coronam non esse ejusdem gravitatis specificae in auo, sed fraudem in ea contineri. Querit. 4. Cur aquae in canalibus possint ad eandem altitudinem produci ex qua decidunt? Resp. Rationem esse quia partes aquae gravitant in alias sibi substantias, & nituntur quantum possunt descendere, ergo cum partes aquae subjectae non possint incanalis in motu deorsum magis urgeri, coguntur mim reflexo sursum ascendere per alium canalem, in quo tandem ad ascensum compelluntur, quandiu ascensarum partium impetus in fundo canalis aequalis sit energiae partium in alio canali impellentium, quod tunc tantum evenit, quando eandem perpendicularem altitudinem in uttoque canali obtinent. Quod verum est sive Canalis sint aequalis cavitatis, sive inaequaliss; In hoc enim secundo casu major dispositio ad motum in strictior carali supplet majorem gravitatem in latiori contentam. Quaerit. I. Quare si Siphonis inversi crus brevius aquae immergatur & ex altero longiori foras extante ore admoto sugatur aqua, sponte deinde aqua tandiu fluat quandiu crus brevius eam attingit. Resp. Id fieri ob aeris gravitatem, & sic explico Sit Siphon inversus A. B. C. cujus crus B. C. longius sit crure A. B. immergatur crus A. B. in vas aqua plenum, mox ore admoto orificio C. per suctionem attrahatur aqua ad orificium C.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 62","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/62"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 64","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/64"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}