{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 64","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/64.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"quae inde effluat simul cum tota aqua Vasis nempe quia propter aeris gravitatem superficies aquae E. F. ita comprimuntur ut superetur gravitas aquae A. B. in A. Ponamus enim crus A. B. esse viginti pedum, & crus B. C. 22. pedum. Cum gravitas aeris tam in aquam E. F. quam in aquam egredientem ex orificio C. eodem modo gravitet eadem gravitas aeris superabit gravitatem aquae A. B. gravitatione 12. pedum, & gravitas aeris in C. superabit gravitatem aquae B. C. gravitatione 10. pedum per quam gravitationem sustentat eandem aquam B. C. gravitatione 22. pedum, & ea mediante gravitat in aquam A. B. gra.Cum ergo aqua A. B. habeat vitatione 10. pedum in se gravitatem 20. pedum, impellaturque item deorsum, pondere in C. gravitante gravitatione 10. pedum feretur deorsum gravitatione 30. pedum, at vero sursum impellitur gravitatione aeris impellentis cum 32. pedibus gravitatis: ergo gravitatio aeris sursum aquae gravitatem superabit deorsum gravitantis: & consequenter aqua sursum ascendere cogetur. Hoc fundamento plurima efficiuntur ludicra, ut aves ex metallo, vel alia materia rostro integrum aquae calicem sorbentes, aliaque innumera quae videre est apud Decales in sua hydrostatica, & in tractatu de Machinis Hydrausticis, sicut etiam apud Hycronem in suis spiritalibus. Qui hanc aeris gravitatem pertinaciter impugnant, contendunt ista fieri ob metum vacui, quo mediante dicunt produci in contiguis corporibus unionem, & sic unita ad ascensum cogi: Sed quoniam metus iste vacui est quid morale, non physicum, ideo enim est a Philosophia eliminandus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 63","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/63"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 65","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/65"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}