{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 72","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/72.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Quod potest a Natura praestari per unicam potentiam non est censendum frustra praestari per plures; sed si corpora omnia habent solam positivam gravitatem, absque levitate positiva ea omnia praestari possunt, quae praestantur, si daretur etiam positiva levitas. Nam adhuc magis gravia in specie tenderent deorsum, & minus gravia in specie sursum, non absimili modo, quo videmus contingere, ergo admittenda non est positiva levitas. Dices, Ex vi harum rationum aeque bene concludi potest dari solam positivam levitatem, quam solam positivam gravitatem. Non minus unam per unam, quam per aliam istarum qualitatum determinari possunt elementaria corpora ad debita sibi loca obtinenda, & ad elementarem locum componendum Resp. Pluribus de causis admittendam esse potius gravitatem, quam levitatem. Primo quia Centrum est unicum & determinatum punctum, Circumserentia ex innumeris constat. Rationi autem magis consonum videtur in eo potius ponendam esse rationem tertii quod est unum, & determinatum, quam in eo quod est multiplex & indeterminatum. 2. Si sola admittatur Levitas, elementaria corpora ordine inverso simul esse deberent. Nam densiora quae inferiora sunt leviora essent in specie; ideoque debuissent obtinere locum superiorem, quam corpora ratiora, quae minus levia essent. 3. In superiori experimento cur aquam descendit in Siphone usque ad E. & Mercurius usque ad F., si sola datur positiva levitas? A quonam corpore leviori deorsum propelluntur? & Cur si adest Corpus levius impellens, & non trahitur descendunt tam Mercurius, quam aqua. Haec, inquam, demonstrare videntur, quod quamvis sit almittenda unica potentia motus in Corporibus elementaribus, gravitatem potius, quam levitatem fuisse a Natura impressam.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 71","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/71"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 73","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/73"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}