{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 84","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/84.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Secunda. Quod si aquae tepidae manus altera frigefacta altera calefacta immittantur, in illa caloris, in hac frigoris sensum percipiamus: id ipsum tamen fieri non posset, si calor & frigus aquae inesset Tertia. Quod non omnes homines eundem de rebus odorem, saporem &c. haberent, si qualitates sensibiles in rebus existerent, quod tamen falsum esse experimur Sed de his satis in Metaphysica Ut igitur ad principaliorem quaestionem regrediamur. Dicimus quantitates modales non esse realiter distinctas a rebus; siquidem non sunt multiplicanda entia sine necessitate: hujusmodi enim qualitates sine ulla necessitate admittuntur; cum necessariae non sint ad explicanda Phaenomena naturalia, quae per solam extrinsecam partium dispositionem optime explicantur. Non loquor in praesenti de accidentibus realibus, ac Physicis, quia de his inferius dicendum est Objic. Non potest intelligi aliquid mutari absque eo quod aliqua Entitas ei addatur, vel auferatur: sed mutando qualitates, res mutatur; ergo ipsi aliquid additur, vel aufertur Prob. neg. mai. Ad hoc ut verificetur rem mutari sufficit, ut varietur quo ad extrinsecum: homo enim de non vestito fit vestitus absque intrinseca additiones vestes enim extrinsece tantum adduntur. Item cera exquadrata fit rotunda absque additione alicujus Entitatis.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 83","label":"TRACTATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/83"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 84-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/84-2"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}