{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 93","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/93.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Collerici faciles ad iram, sunt sanguinei, subtilitatem habent. Tertio. Hominum membra operantur vi spirituum animalium, qui ex sanguine generantur; ergo juxta sanguinis dispositionem omnia moventur. Quarto. Mutatio interior complexionis connectitur cum exteriori, ut patet discurrendo per singulas animalium species: quae variant internam dispositionem, externam etiam figuram dissimilem habent; imo, & intra eandem speciem ex visus colore cognoscitur temperamentum. Quinto. Quotiescunque in homine alteratur temperamentum, maxima habetur mutatio in extrinseco vultus: hac de causa Medicus optimus praeditus esse debet Anatome Obiicies primo. Non possumus certo praenuntiare ex Stellarum dispositione, & influxu, ergo nec &c. Resp. Equidem nos non posse certo, & infallibiliter praenocere de membrorum proportione, cum voluntate, & libertate possimus corporis inclinationes superare; sed ex hoc non sequitur, id conjecturaliter evinci non posse: nec paritas ex Stellarum influxu adducta aliquid convincit, cum Stellae, ut in sequenti cap. videbimus; non influant, & eo etiam dato extra homines sunt, & ab ipso valde distant; at membra, & partes corporis homines componunt. Obicies 2. Si ex partium formatione, & figura ad eventus suturos inclinaretur homo, necessario deberet operari conformiter ad illas inclinationes, ac per consequens non peccaret: hoc est haereticum dicere; ergo &c. Resp. neg. major. Quia homo rationalis est & liber, ac per consequens potest, & debet se ipsum regere juxta illud evulgatum Sapiens dominabitur, astris & ideo assentiendo passionibus non excusatur a peccatis. Objic. Tertio. Multa signa apparent in homine, quae nihil denotant, ut sunt maculae unguium, ergo &c. Resp.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 92","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/92"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 94","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}