{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 viii","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 viii","ref":"viii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/viii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/viii.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Dixi probabiliter, quia summum certitudinis gradum habere nequit: cum unius causae plures, & saepe contrarii sint effectus, & unius effectus plures reperiantur causae; quamquam quae reperiuntur, certissima sint. Physica ergo seu Physiologia est, quae circa res naturales earumque phaenomena versatur; res autem naturales sunt omnia corpora; illorumque congeries vocatur, ut diximus, Physica; Ea igitur phaenomena explicat naturalia, idest illorum causas tradit, quamobrem cum in has causas oculos conjiciamus, ipsum in genere corpus examinandum est: Deinde quibus regulis rerum Conditor omnes motus fieri voluerit: quae regulae vocantur leges naturae. Lex autem norma est, secundum quam Deus voluit certos motus semper, idest, in omnibus occasionibus, fieri. Pro investigatione legum naturae tres tradit. regulas Nevvtonus: Prima est, Causas rerum naturalium non plures admittendas, quam quae, & verae sint, & eorum phaenomenis explicandis sufficientes. Secunda; effectuum naturalium ejusdem generis easdem esse causas; Tertia; qualitates corporum, quae intendi, & remitti nequeunt, quaeque corporibus omnibus competunt, in quibus experimenta instituere licet, pro qualitatibus corporum universorum habendas esse. Physicae autem nostrae tres constituimus partes: prima generalem, quae rerum naturalium principia, elementa, & generales qualitates exponit; secunda specialem, quae de corporibus coelestibus, & terrenis specialibus agit. tertia specialissimam, quae de plantis, & animalibus nonnulla tradit. IN","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 vii","label":"vii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/vii"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 3 x","label":"PARS PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/x"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}