{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 101","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/101.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"At quaecumque fiant incrementa aut excrementa velocitatis in Oceani alveis, ea fiunt sensim, & per partes, quibuscumque assignabilibus minores, ut recte demonstratur a Francisco Boyle. Propter istas, & alias etiam, quae ab eodem Auctore afferuntur rationes, manifestum est, ut quamvis defenderemus systhema Copernicanum ut thesis (quod à nobis non fit,) tamen aestus maris non est tribuendus motui terrae, sed lunae Contra. Incongruum videtur lunam, quae tanto intervallo a mari distat, posse in illo tantum aestum excitare. Resp. neg. ant. Luna comprehenditur in athomosphera terrae, consequenter in quocunque loco vorticis terreni luna versatur, ibi angustiorem fieri alvaeum materiae coelestis, quae circa terram resolvitur, consequenter partes globi terraquei, quae lunae subjiciuntur, mediante materia coelesti, a luna magis praemi; Hinc secundum illam naturae legem, actioni aequalem esse nactionem, quantum luna gravitat in terra tantum terra gravitare debet in luna, & secundum principia Newtoni, cum gravitatio lunae in terram contraria sit gravitationi terrae in lunam, licet aqua hoc pacto solito leviorem fieri, & in lunam assurgere debet, atque intumescere Similiter, e contrario aqua, quae est in hemispherio contrario cum a luna remotior sit minus, quam reliquae terrae partes quae sunt in eodem hemispherio, ad lunam gravitare debet, & cum terra a luna prematur, debet ista e loco suo brevissimo spatio moveri consequenter aquae attolli debent, atque tumescere. Hoc pacto Dogle cto Oceani superficies in figuram ellipticam se colligere necesse est. Interim cum terra moveatur secundum sistema Copernicanum, aut secundum alia, cum luna, de motu primi mobilis participans, moveatur, necesse est alias successive Oceani partes lunae subjici, consequenter eundem aestum habere.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 100","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/100"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 102","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/102"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}