{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 103","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/103.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Primo supponendum est in mense, quod dictum fuit in sistemate Copernicano; scilicet orbitas, in quarum perimetro planetae moventur, non esse perfecte circulares, sed ellipaticas, in quibus Diametri aequales non sunt secundum proprietates istarum curvarum; quando igitur luna est in conjunctione, aut oppositione locatur in Diametro minori vorticis terrae, quare necesse est aerem terrae globo circumfusum a luna tum angustius contineri, & arctius comprimi, quam reliqua mensis parte, quando est in quadraturis, & ita aquas majori vi versus polos impelli. Quo circa aestus marini majores esse debent in syzigiis, quam in quadraturis. Secunda explicatio est ista: in syzigiis gravitatio lunae in aqua conjungitur cum gravitatione solis; in quadraturis autem aqua, quae attollitur a luna, deprimitur a sole. Sed tamen vis solis ad movendum mare minor est quam lunae quia etsi ipse multo terra, & luna major sit, tamen ad immensam ipsius distantiam nullam pene proportionem obtinet semidiameter terrae, ac lunae: In aequinoctiis luna magis directe imminet telluri, & aequatori, consequenter angustius reddit spatium inter lunam, & terram: adde, quod tunc Oceanus, qui praecipue sub aequatore habet motum, ab oriente in occidentem independenter a luna facilius obsecundat pressione sua. Insuper respondeo, quod luna ubi conaequinoctia cum sole conjuncta, sive opposita est in signum arietis aut librae transitionem facit, quo, tempore, quoniam circulum aequinoctiali responde, idem quam potest maximum describit, & consequenter magis premit aerem imminentem terrae, & aquae. Adde, quod quo magis in majori circulo fit revolutio aquarum eo major est illorum agitatio, unde si luna in ipso polo consisteret, aestus etiam, sive tumor aquarum circa polos immobilis maneret. Objic. 3.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 102","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/102"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 104","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}