{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 105","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/105.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Objic. 4. Si luna esset fluxus, & refluxus causa, ac Oceani aquas premeret, etiam fluminum aquas premeret, sed in lacubus, & fluviis nullus est aestus & fluxus; ergo Resp. Observandum est aquam marinam ideo moveri, quia Oceani immensi aliae partes a luna directe imminentes valde premuntur, aliae minime; aqua enim eo fluendo se diffundere debet, ubi minime premitur. Quamobrem, si qua aqua adeo anguste continetur, ut luna directe imminente tota contingatur ubique, & deaeque premi debet, & neque attolli posset, neque primi; atqui lacus, & fluvii qui inter Tropicos siti sunt, ejusmodi sunt (lunae enim imminentis magnitudine longe superantur;) nullus ergo in eis aestus esse debet, nulla aestus reciprocatio. Qui autem extra Tropicos siti sunt fluvii, & lacus, ii multo magis aestu carere debent; imo etiam maria, quae cum Oceano vel non omnino, vel freto admodum angusto conjunguntur; premi enim nequeunt, quia eis nunquam luna directo imminet. Itaque nihil mirum est mare mortuum, Pontum Euxinum, mare Sveticum, & alia aestu plane carere. Sunt tamen aliqua flumina, quae communicant cum mare, & isti in ostiis habent aestum, sicut est Garumna in quo admirationem non mediocrem habet primus aquarum in aestu Oceani affluxus; prima enim, quae impellitur unda in totam fluvii latitudinem extensa per aliquot pedes exigitur, & citissimò impetu contra currentem fertur, & causa hujus non est dispositio alvei fluminis, qui versus mare in fauces latissimas expanditur, & versus Burdigalem sinum angustior efficitur: cum enim aquae impulsae a mari in magnum orificium in angustius spatium sensim colligantur, necesse est earum latitudinem in altitudinem mutari. aestus ocOhjic. 5. In diversis regionibus diversimode currit, sicut in freto Gaditano fit tardius fiuxus, quam in littoribus Algarve, & tamen fretum Gaditanum vicinior est Zonae Torridae, quam littora Algarve. Sicut etiam in littoribus Galiciae, quae sunt magis occidentalia, citius fit, quam in littoribus Aquitaniae, & Armeniae, quae sunt minus occidentalia; pariter in peninsula littoris Septentrionalis Germaniae, duabus horis fit tardius affluxus in parte orientali, quam occidentali. Resp. Haec omnia provenire propter diversam dispositionem locorum, in quibus fit fluxus. Manifestum enim est citius aestum debere fieri in vicinioribus locis, cui directo luna imminet, quam in semotioribus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 104","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 106","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/106"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}