{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 113.1-4","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 113.1-4","ref":"113.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/113.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/113.1.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Aliis itaque instrumentis ad hujusmodi exoticos effectus praestandos natura utitur, quae ut explicentur, notes velim, Charybdim hanc nihil aliud esse, quam ingentem voraginem, seu abyssum, qua per caeca terrae viscera, tanquam per vastos telluris syphones ebulliens illa aquarum mole certo tempore regurgitatur, & cessante regurgitationis causa, aquam recedentem veluti tractu quodam denuo absorberi necesse est, quam aquarum absortionem vortex necessario sequitur. fit autem hac ratione. Certum est, & experientia fere quotidiana, tum in freto, tum in universa insula comprobatum, Siciliam prorsus cavernosam esse, ut per abditos, subterraneosque canales maria sibi invicem colludere reciproco aquarum commercio possint. Quemadmodum itaque in Scyllae aestu fieri ostendimus, eadem ratione Charybdim aestas suos volvere hoc loco comprobavimus Charybdis vorago haud dubie per subterraneum aliquem meatum M. N. in Orientali pelago alicubi exitum habet, sive is sit prope Taurominium uti plerique existimant, ex rebus in Charybdim projectis, quae hic postmodum emerserunt. Nam Charybdis Taurominiae meminit Lucan. lib. 4. hoc versu: Tauromitanae fugiens damnosa Charybdis. Quae non de Carybdi freti Siculi, sed de Charybii loci intelligenda sunt, sive in orientali Siciliae latere inter Pachinum & Lilybaeum promontoria Observatum siquidem est Subsolano aut Syrophaenice flante tum primum rabiem suam exercere Charybdim. Mari itaque intumescente flatibus ex orientali plaga proruentibus, fit ut concitatum mare magna aquarum mole pressum, sese magno impetu intra dictum meatum insiitizec byGoogle insinuet, & tum unda trudente undam, tum reverberatione Saxorum littorum molem aquarum aggravante, tandem per Charybdis voraginem eo aestu exoneret, quem sub dicto aestu experiuntur; quae vorago cum (uti experientia doctus retulit supracitatus Colapesce) inter profunda ambientium scupulorum sita sit, contingit quoque, ut aquarum egestarum moles recta sursum tendit, atque adeo in formam Clivi in superficie maris assurgat. Cessante vero Syrophaenice, mox etiam aquarum, quibus Charybdis onerabatur, mole subsidente, & intra voraginem suam sese abdente, per eum, per quem evoluta fuerat fluctuum congeries canalem MN mari ortivo suae jam restituto tranquillitati redditur; unde recedentibus aquis per voraginem vorticem effici necesse est. Objic. 1. Charybdis Mamertina ebullit, quando Taumertina agitatur, & econtra, sed hujus rei ratio reddi non potest per solam maris absortionem, ergo &c. Resp. neg. min. Ratio enim est loci, & voraginis constitutio, quae declivi voraginis ductu aquas evomit contra Mamertina.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 111-2","label":"ASSERTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/111-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 113.5-6","label":"113.5 to 113.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/113.5"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}