{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 115","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/115.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"horarum spatio contingit, aliam causam non habere, quam generalem Oceani motum a luna concitatum. Ut autem explicetur, quomodo haec omnia contingere possint, ut certum praesupponimus testimenio Olai Magni, totam Scandinaviae regionem cavernosam, & innumeris hucusque incompertae longitudinis meatibus refertam esse, minime dubium est. Praesupponendum, non tantum lacus Norvegiae, sed & Svetiae quos Venner, & Vetter vocant, inexplorabilis profunditatis esse: idem Olaus scribit, ita ut funem, dicit, quae integram navem impleret ad fundum penetrandum non sufficere; & idem experti sunt Hollandi in dictis Norvegiae littoribus, qui bolide 130. orgiarum fundum reperire non potuerunt, quemadmo dum in navigatione ad Arcton referunt; quae quidem inauditae profunditates aliud non arguunt, nisi subterraneas immensae amplitudinis abyssos; quibus positis Dico affluxum, sive absorptionem in dicta Charybdi hoc pacto contingere: quando mare Deucalidonium motu generali, & virtute lunari concitatum, Currentes suos dirigit versus fretum Weigatz, fit unum in tantis freti angustiis miram in modum coacervati fluetus, & glacialis maris impedimentis, illud simul penetrare non possint; unde maris magna portio impedita cursum suum reflectit versus littora Finmarchiae & Norvegiae, ubi inter innumeros scopulos tumoris, fluctuumque incremento saeviens, inter tot cavernarum, insularumque fluxus refluxusque tandem in voraginis craterem incidat, ubi occultae naturae ingluviem non amplius furens, ibidem cum omnibus suis rebus tunc temporis in eam, vel casu, vel rapiditate maris ex nautarum inconsulta praecipitantia illatis, absorbetur, durante tanto tempore voracitate, quanto tempore affluxus, sive tumor circulati Oceam durat.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 114","label":"ASSERTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/114"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 116","label":"ASSERTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/116"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}