{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 12","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/12.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"CAPUT IV. De Planitiebus. UAE ad Montes spectant exposuimus; Restat nunc, ut de Planitiebus disseramus, quae ad Montium Bases collocantur: Planities aliae sunt Culturae aptae, aliae Sylvarum, saltorumque varietate refertae, aliae Arenosae, aliae Petrosae, aliae Ericosae, quae & deserta vocantur. Planities feraces, specialiter tamen ex Incolarum inertia, & defectu amplissimae sunt in Moscovia, Polonia, & Russia ingentibus Sylvarum recessibus, vestitas. Arenosis & Sabuli congerie opertis, prae omnibus Mundi Regionibus Africa squallet: Petrosis Arabia: Ericosis tum Germania, tum reliquae Orbis Partes. Planities frugiferae in Agros, hortos, Sylvas dividuntur; Sylvarum Varietas Magna est, tum ratione Loci, tum ratione Climatis. Sunt in Germania Sylva Harcinia, Nigra Sylva, Spessartus Quercetis, Pinetis, Fagetis, Juniperetis, Abjetum quoque, Laricum, Esculorum similimque faetura spectabiles: In Gallia, & Italia Castanearum dominantur Sylvae, Africa Palmetis abundat, & ad Promontorium Viride, integrae Pomorum Citriorum Sylvae; Ceilanus Cinnamomi Sylvas alit; Bandames, Molluvasque Insulas, Nuces muscatae, Cedri Libanum exornant, & ut multa paucis complectar, Sylvarum Varietas, Regionis in qua provenit Naturam sequitur. Sunt etiam & immensi Terrarum tractus omni hominum Cultu, & habitatione destituti, cujusmodi sunt Deserta Tartariae, quae Mongul, & Lopdicuntur, quorum hoc putatur esse desertum illud arenosum, quod non procul a muris Sinentibus in formam Fasciae inexploratae adhuc longitudinis ex Austro in Boream extenditur, quodque ex Tartaria in Chinam, ultro citroque commeantibus Mercatoribus transeundum est, locus ad terrorem omnium squallidus. Sunt & in America tum septentrionali, tum Austriali vastissima Deserta, quorum quod inter Regnum Paraquaviae, & Chilae interjacet, potiorem locum obtinet, a Viatoribus pompas vocitatum.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 11","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/11"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 13","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/13"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}