{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 123","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/123.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Quod una modo major, modo minor sit altera, provenit ex incremento, & diminutione caloris; quo enim caloris a terra quasi repercussi, & sursum multiplicatio efficacia altius ascendet, & amplior, atque altior evadit etiam regio infima (cujus altitudo e caloris a terra sursus propagati efficacia attenditur) tunc vero angustior evadit media, & sic e contra. Suprema est calidissima, ideoque metheororum ignitorum generationi destinata. Causam tam magni caloris non esse, ut Peripateticis placet, propinquitatem ad ignem elementarem, nec flammulas ab igne nonnunquam decedentes, & aerem quasi accendentes, inferius demonstrabitur, ubi hunc ignem elementarem sub luna constitutum in fabularum ordinem redegimus; Non esse motus, & agitationem coelestem jam confutatum remanet ab iis, quae superius diximus rejiciendo coelorum multiplicitatem, unum eundemque in Orbem gien non fieri demonstrando. Causa igitur hujus caloris alia esse non potest, quam actualis astrorum calor, qui in culdaerem sibi proxime subjectum est efficacissimus, sed de sui? astrorum calore inferius videatur. ē si: Media est mediocriter frigida, ideoque Metheororum (ass potissimum aqueorum generationi assignatur. Est meige. diocriter frigida, quia calor ille, quem ex vicinitate regionis supremae calidissimae habet, a vaporibus frigidis temperatur, qui licet calore in medium aerem evehantur, frigus tamen omne non deponunt, quin paulatim calorem amittentes aeri frigiditatem inducant. Infima vero mediocriter calida est, in qua ea givgnuntur metheora, quorum materia altius non ascendit. Infimum hunc aerem temperate calidum esse ideo conveniebat, quia animantia, humique nascentia foveri Creator voluit, qui sane si excessu vel calidus, vel frigidus esset, inutilis omnino, imo perniciosus omnibus viventibus fovet. Calefit hic aer inferior non simplici tantum, & descendente solis calore, ut supremus, & medius, sed & alio a terrae superficie contra ascendente, quod quidem ita fieri omnino veritati est consentaneum; a sole enim magna vi, & celeritate calor egreditur, & subjectum aerem calefacit: hic igitur in terra ita vibratus, cum ob duritiem penetrare eam non possit, ipse non repellitur ut vulgo creditur, quod radiorum reflexionem nonnulli vocant, sed magna in copia in solido, & duro terrae corpore colligitur, & efficacior evadit, quo enim durius, & solidius est corpus, eo vim caloris illibatiorem, & validiorem conservat: hinc lapides a sole calidiores redi, quam ligna experimur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 122","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/122"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 124","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/124"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}