{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 133","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/133.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Quod spectat ad pluviam lapidum conjiciunt viri doctissimi, nomine lapidum intelligi saepe apud scriptores grandinem, exemplum afferunt ex Sacra Scriptura in qua narrata lapidum pluvia, qua multi homines interfecti fuerunt: declaratur statim lapides illos fuisse lapides grandinis, atque ita fortasse intelligenda Livii verba aliorumque scriptorum, a quibus frequenter memorantur pluviae hujusmodi: equidem paucis ab hinc annis in quadam Tusciae parte grandines tantae molis deciderunt, ut lapidibus merito comparari potuerint; ideoque etiam apud veteres tale quidpiam appellatam fuisse nomine lapidum probabile est; sed ii nonnunquam veri lapides deciderunt ex aere, qui nequaquam in nubibus fuere geniti, quid enim lapidum materiam tam gravem densam, cohaerentem in altum vehit, sustinet, colligit, & format? Profecto attente inspicientibus maxime manifeste patet, non eos esse inconditam, ac temere accumulatam terrae, aut luti massam, sed in eorum generatione, aliquid subtilius, & artificiosius spectandum esse, easdemque si non ex semine, saltem vi quadam formatrice cogente fieri plane constat, & propterea nemo recta ratione utens concederet lapides, & metalla in nubibus fieri ex tumultuario materiae concursu, atque collectione facta momento temporis, sed haec fusius alias explicabuntur Si igitur lapides aliquando de aere deciderunt, censendum est eos fuisse in aerem sublatos ventorum violentia, aut aliquo turbine, & postmodum decidentes erroris causam praebuisse: haec sententia fuit & in eadem fuisse videtur Arist. lib. 1. de Metheor.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 132","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/132"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 134","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/134"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}