{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 134","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/134.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"ubi ait, sublatum lapidem illum adeo celebratum, quem a sole cecidisse ad Egos Thraciae flumen Graeci memorabant, & quem ad sua usque tempora servatum fuisse testatur Plinius. Irridet pariter Arist. eos, qui putabant gigni intra nubes lapidem eundemque decidere cum fulmine, ex quibus patet non Aristotelis esse sententiam illam, quae lapides, & metalla in aere gigni statuit. De pluvia animalium idem decernendum est; videlicet animalia nullo pacto gigni posse, & perfici in aere, sed si accidit, quod tamen raro accidisse putandum est, ut ex aere animalia deciderint, ea procul dubio in sublime rapta fuerant ab aliquo turbine. Neque aliquis obtrudat ranarum generationem momento temporis fieri solitam aestivo tempore, dum in aridum pulverem grandiores aquae guttae decidunt atque inde inferat posse in aerem attolli pulveris aut luti talem portionem, quae postmodum in aerem collecta, & iisdem pluviae guttis madefacta ranam exhibere valeat; jam evidenter innotuit fabulosam esse assertam, & vulgo creditam generationem eorum animalium, quae fieri putatur momento temporis pulvere ab aqua madefacto, atque etsi hoc admitte retur, adhuc tamen plurima afferri possent discrimina, & causae, ob quas fieri non posset, & perfici in aere generatio animalium, quae in terra fieret verum causas, & rationes hoc eminentiores super vacaneum est afferre, cum res ipsa clamet, atque aliun de constet falsam omnino deprehendi vulgarem opinionem neque haec animalia gigni, cum emergunt ex pulvere, sed jam quidem genita ex latibulis suis prosilire, dum aquae humiditatem sentiunt. Nix oritur, quando vapores densiores nubium vi frigoris concrescunt, ejus variam esse figuram, plerum que tamen stellulas sex radiis distinctas repraesentare observavit Cartesius. Nivis flocci albi sunt, quoniam aquosa materia, ex qua componuntur, a magna aeris copia interrupta est, cujus pori a poris glaciei ita dissentiunt, ut lumen ab eis facilius reflectatur, quam ipsos subeat.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 133","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/133"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 135","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/135"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}