{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 138","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/138.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Nivi, & minutae grandini similis est pruina, quae hyeme concrescit cogente frigore aeris confusi, quae fit ex vapore, ex quo etiam nix formatur. Habet pruina tenuitatem, ob quam herbis adhaeret, quibus valde nocet, si sol vehementius succedat propter nitrosas particulas; ejusdem fere naturae est ros: hic enim aqua soluta, cum fiat his anni temporibus, quibus non viget frigus. Ros igitur tenuissima pluvia est, ex vaporibus per aerem dispersis una hora ante, vel post ortum solis cadens; pruina tenuissima nix est, quae cadit tempore hyemis. Manna est quaedam succus concretus atque dulcescens, qui colligitur ex arboribus, non ubique, sed quibusdam in regionibus, ex quercu cedro, fraxino &c. ex quibus arboribus stillat manna diebus aestivis Aliqui volunt e coelo mannam descendere, & frondibus adhaerere, eo quia aliquando saxis, & stipitibus adhaerere vident: verum dicendum ex rore decisam maturari mannam in arboribus, & quod aliquando supra lapides invenitur id procedit, quia ex frondibus exsudant minimae hujus liquoris guttulae, & saxis, & stipitibus adhaerescunt. Quod vero certis tantummodo in regionibus tales arbores ferant mannam, inde provenit, quoniam magna reperitur soli varietas in una, & altera regione, & quemadmodum, ut ait Poeta Hic segetes, illuc veniunt felicius uvae Ita ex solo Calabriae v. gr. Orno, & fraxino tale alimentum praebetur, quo saturatae istae arbores conficiunt plurimum succi pinguis, & praedulcis; cum alibi nascantur quidem, & late proveniant, quercus, abietes, cedri, orni, & fraxini, verum tale succi genus non praebent: An ros ad perfectionem mannae conferat, necne, non decernimus, atque iis, qui ad hoc conferre volunt, minime repugnamus; id tamen habentes pro comperto, mannam esse succum arboris inde erumpentem, ut ex aliis quibusdam succi varii erumpunt. Eadem censenda est mellis origo, nisi quod manna in arboribus maturatur, & concoquitur; mel autem in ventriculis apum; apes enim succum roris colligunt, & in suis ventriculis congestum mel producunt: mel autem est perfectior manna, eo quia sortior est virtus coquens in animalibus, quam in arboribus. II.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 137","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/137"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 139","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/139"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}