{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 142","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/142.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Et quoniam flamma accenditur inter nubas, quarum aliae inferiores, aliae superiores sunt, accidere putant, ut aer inter illas varie concussus, sonitum varie factum edat: Tertio, fulgur non semper conjunctum esse cum tonitru, Cartesius sibi persuadet, & quamvis semper non videatur flamma, in causa videtur esse, coelum nubilum, quod eam nobis intercipit. Quando autem fulgure conspecto non audi tur fragor, ideo accidere putant, quod illa accensio sit materiae tantum mollioris, qua aer non satis vebementer dejicitur, ut sonum audire possimus. Quarto, tonitrua saepe sequitur fulmen, estque nil aliud quam in nubibus accensus ignis, & exinde cum impetu in sublunaria corpora projectus, de quo observatur: Primo, quod loca excelsa, utpote sunt turnes, arbores &c. frequentius quam depressa, fulgure feriantur, id quod ideo fieri probabile est, quia accensa flamma nonnisi transversum, & oblique per aerem feratur Secundo, quod saepe mirabiles sunt effectus, sic aliquando gladium liquefacit illaesa vagina, vestes comburit illaeso corpore ossa frangit illaesa carne, vinum exhaurit illaeso dolio &c. etenim, quoniam exhalationum tot sunt diversa genera, dubium non est, quin etiam flammae vis sit admodum varia; in primis autem ignis tonitrualis pro diversitate particularum suarum est modo urens, modo lambens, & materia aetherea subtilissimos poros penetrans, potest interiorem partem destruere intacta exteriori, unde potest fabulam omnino esse, quod de lapide fulmineo narratur, cum nullibi unquam sit inventus. Ad metheora ignita terraemotus, & ignes subterranei reduci possunt. Terraemotus causa in exhalationes refunditur, quae in rimas, & terrae cavitates illar pingues ibi, & crassas exhalationes componunt, non admodum iis dissimiles, quae e candela recens extincta egrediuntur, ut spatium circumvicinum impleat qui ignes scintilla forte silicum attritarum excitati confestim accendantur, ignemque concipiant, qui subito rarefacti, omnia carceris sui claustra concutiunt & obstantibus corporibus vim inferunt. Terae motu, nonnisi aliqui terrae tractus agitantur, unde nunquam totus Orbis concutitur, nisi miraculum adsit, & Divina Potentia magnum quid moliatur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 141","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/141"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 143","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}