{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 144","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/144.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Ita speculus solemne est, ita e tortuosis cornibus, quae apud musicos serpentis nomen obtinent, quae dum mugitus species emittitur, qui nonnisi flexuosis meatibus, per quos ad aures nostras pervenit assignandus est; major igitur minorque fragor e terrae motu oritur, prout materia citius, vel tardius accenditur, prout rarefacti halitus fortius erumpunt, & se per plures, aut pauciores vibrationes explicant. Terra visceribus nonnunquam ignem exprimit & illum per montium vertices sursum affert. Sic Etna in Sicilia, Vesuvius in agro Neapolitano, Hecla in Islandia, flammas emittunt, & circumvicinas regiones cineribus implent, & tam densam efflant cinerem ut tanquam nix vicinam regionem tegant. Horum causam esse ignes subterraneos, ex magna sulphuris, & bituminis copia accensos omnes concedunt Philosophi, quibus non parum confert incrementum ventus, dum cavernis efflatus, illam magis, aut minus accendit, efficitque ut plus corruptae materiae in flammam habeant. Ratio autem, cur flammae subterraneae montium vertices spectent, ab ipso igne petenda est, qui cum vi intra caritates contineatur, & illic se dilatandi copia non fiat, carceris sui parietes infringit ea ex parte, qua debiliores sunt. Hac de causa audiuntur terrae motus illis in locis, in quibus sunt Vulcani, propter sulphuris, bituminis, & siccorum pinguium copiam. De Vento. VVENTUM esse exhalationes inter se pugnantes censuit Aristoteles, quae tamen pugna commentitia prorsus est. Communis sententia recentiorum est provenire ab aeris rarefactione, cum quibus sit","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 143","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 145","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/145"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}