{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 149","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/149.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Motus telluris quotidianus circa axem suum, qui ad orientem fit; causa est perpetui subsolani, quia dum globus in eam partem rapitur, aeris lenissimi, & fluidissimi particulae retrosum manant, & ad occidentem moventur respectu superficiel terrae quod experientia firmari videtur, quia in iis locis est sublolanus perpetuus; quae prope aequatorem sunt, & inter eos paralellos; ubi motus terrae rapidissimus est, ergo per motum terrae salvantur venti in hypothesi Copernicana. Resp. neg. ant. Quia licet sistema Copernicanum ut hypothesis possit substineri, non tamen, ut thesis proinde non debemus Phaenomena naturalia, quae de facto sunt, explicare per hypothesim merè possibilem. Caeterum ventos a telluris motu ortum ducere non posse perpetua malacia quorundam maris Atlantici tractuum non procul ab aequatore, occidentales venti, qui in indico oceano sub aequatore spirant, satis ostendunt hanc hypothesim defendi non posse. Praeterea aer, qui gravitate sua superficiem terrae premit, eique adhaeret, eundem celeritatis gradum acquireret, ac partes superficiei telluris, ratione motus quotidiani terrae circa solem, cum hic motus sit circiter trigesies rapidior priore. Alia ergo quaerenda est causa, quae possit eum effectum constanter edere, nec sit eisdem difficultatibus obnoxia, & quae agat secundum proprietates notas aeris, & aquae, legesque motus corporum fluidorum solarium in aerem & aquam, conjuncta cum solis natura, & situ vicinarum terrarum continentium. OEjic. 2. Quamvis solares radii aërem rarefacere possint, sequitur aerem rarefactionem producere regularem: sed nulla ratio physica assignari potest, ob quam aer rarefactus fluere debeat modo ad hanc, modo ad illam plagam, modo sursum, modo deorsum, unde ventus habeatur; ergo quamvis sol aerem rarefaciat ex ipsa tamen rarefactione non habetur ventus. Resp. neg. ant.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 148","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/148"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 150","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/150"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}