{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 152","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/152.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Hi cum ex amplissimis terris nivae, & glaciae adstrictis veniant maximum secum deferunt frigus; & eo quidem tempore flant quia altera parte aeris, seu sinistra, si ad septentrionem spectes, exhausta, illinc, ubi est gravissimum frigus, adeoque aer densissimus, fiat fluxus necesse est. Prior autem aeurus est, quam aquilo; quia ex ea parte, qua ad nos defertur aeurus, sunt patentissima maria, per quorum superficiem facilius labitur ventus quam per asperitates terrarum, quae ex aquilonis cardine ad nos porriguntur. Contra Aer aeque rarefit, quia tam supra mare quam supra terram eminet, sed hoc non obstante constantiores sunt venti marini, quam terrestres; ergo sola aeris rarefactio nequit esse ventorum causa. Resp. neg. con. Disparitatis ratio est, quia maris aequor lambentibus nulla occurrit asperitas, quae eorum cursum tardet, aut alio convertat: at terram perflantes incidunt in montes, valles, silvas, aliaque, quibus aliorsum flecti, & tardari queunt; hinc fit etiam, ut tantopere varient in terra venti; acrem veluti aqua situm, & locum mutat propter cir cumstantia corpora. Contra. Aeris rarefactio constans est pro varia anni tempestate, ut ex concessis habeo; ergo ex illa saltem haberi non possunt rationes procellosorum ventorum, quales saepe contingere observamus, & in America fiunt frequentiores vulgo dictae Ouragani. Resp. dibzy G Google Resp. Et ut hujusmodi procellosos ventos explicavi supra in probatione de tempestatibus; ideo semper prae oculis habenda est ratio situs locorum, & exhalationum, quae ex solo solent ascendere juxta ipsius solis dispositionem.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 151","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/151"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 153","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/153"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}