{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 153","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/153.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ut igitur harum, & caeterarum mutationum, quae in diversis terrae partibus contingere observantur, ratio habeatur, & ipecialiter, quae in mari Athlantico, & Aethiopico sub Zona torrida, & intra tropicos evenire solent observandum est, quod cum mare amplissimis terrarum tractibus dividatur, ratio habenda est naturae terrarum, & altitudini montium quae varietatem maximam in ventis producere possunt. Regiones tropicis vicinae, quae plane sunt humiles, & arenosae, ut Lybiae interioris deserta, sunt obnoxiae calori incredibili iis, qui non senserunt, cum propter directos solis radios, tum propter calentes arenas. Aer autem eo summo calore rarefactus cedat necesse est aeri frigidiori, & densiori, qui eo ad servandum aequilibrium defluit. Haec videtur esse causa, cur ad Guineensia littora ventus fere semper inter Austrum, & Favonium spiret, cum in tractibus a terra remotioribus sit perpetuus Euro-notus Difficile non est intellectu interiorem Africam summo aestu aduri, qua magis ad aequatorem vertit, cum Septentrionales ejus partes usque adeo servidae sint ut veteres, quibus hae notae erant, regiones inter tropicos sitas prae nimio calore habitari posse non crederent. Hinc etiam videtur fieri, ut malacia sit perpetua in eo tractu oceani, cui pluviis nomen factum est; cum enim sit situs inter orientalem ventum qui littora Guineae perflat, & constantem orientalem, qui per illa maria aerem ad occidentem defert, aer interpositus, qui aequa vi in utranque partem tendit, manet in aequilibrio; cum praeterea pondus athmosphaerae minuatur ventis perpetuis, qui illinc in contrarias coeli plagas spirant, non potest aer sustinere vapores copiosos, quos admittit, qui proinde in pluvias densati decidunt.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 152","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/152"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 154","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/154"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}