{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 161","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/161.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Ex iis enim, quae de calore diximus, apparet motu particularum ignem esse calidum, & calidum sentiri. Pariter ex his, quae de luce constant ignem lucidum esse, quatenus ejus particulae accedunt ad globulos secundi elementi visum pulsando, consequenter lumen causare debent. Objic. 3. Ignis aliqua corpora indurat, & aliqua liquet: solvit aquam, spiritum vini, & indurat lutum, sed materiae subtilis motus haec omnia praestare nequit; ergo &c. Resp. neg. min. Ratio diversitatis est, quia cum ignis particulae motum verticosum contineant, consequenter si applicetur corporibus, quorum particulae insensibiles sint, admodum leves, & tenues, ad invicem non connexae impresso motu verticoso illas evolare facit; hujusmodi autem sunt partes aquae, spiritus vini, quae propter maximam tenuitatem per aerem disperguntur, vicissim vero lutum, & similia corpora cum habeant partes diversi generis, consequenter particulae tenues, & mobiles in motum concitantur, & sic sese mutuo expellunt; firmiores autem suo motu vibrationis, & vertiginis luctando in aerem liberius emergunt, ideoque relinquuntur partes crassiores, quae ambientium corporum pressione compulsae ad minus spatium rediguntur, & sese mutuo implicantes majori contactu uniuntur. Contr. Particulae leves motu verticoso non dissipantur ignis enim liquat metalla, & tamen ejus particulae non dissipantur; ergo &c. Resp. Metallorum partes non dissipari, quia vel solidae sunt, vel graves, ita ut non possint facile aliae ab aliis expelli, & procul ejici, potissimum si particulae sint leves, & sphaericae figurae, quia particulae ita conTom. IV.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 160","label":"TRACTATUS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/160"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 162","label":"TRACTATUS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}