{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 162","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"conformatae parum aptae sunt, ut se mutuo repellant, quamvis magna celeritate circa proprium centrum circumagantur: particulae non dissipantur facile, quando multum sibi adhaerent, quod multis modis contingit, vel quia sunt ramosae, vel quia materia aetherea facile transit e poris unius in poros alterius, qui facilis transitus habet vim vinculi; ut suo loco ostendetur. Cera videtur liquari, quia ejus particulae sunt ramosae, qua conformatione efficitur, ut cerae particulae non solum sibi ipsis, sed etiam aliis corporibus adhaereant, & sibi agglutinentur. Metalla vero liquantur, & non dissipantur, quia crassiora sunt & solidiora, aut quia materia aetherea facile transit e poris particularum in vicinas. Ea tamen est vis ignis, ut si continuo, & cum vehementia applicetur memoratis corporibus validiori motu particulas attenuet; & tandem eas dissipet, & dispergat per aerem. Rationi enim consonum est, ut continuo frictu, & attritu partes attenuentur, & tandem impulsus vehementia dissipentur, quod experientia comprobatur in majorum corporum fragmentis, si diu, & valide concutiantur. Quamvis enim metalla plurimum ejusmodi dissipationi resistant: dissipantur tamen diuturna ignis actione, nec possunt per dies etiam paucos igne liquante urgeri, quin de illis aliquid decidat, ut facile patebit, si quis ante, & post liquationem eorum pondus exploret. Mollia etiam, quae ignis actione siccantur, si diutius ab eodem agente vexentur, eliquantur, & tandem dissolvuntur serius, vel citius juxta particularum soliditatem. II.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 161","label":"TRACTATUS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/161"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 163","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/163"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}