{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 168","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/168.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"At calefacere & urere non omnino probant hanc siccitatem, primo, quia calor, & humiditas possunt optime simul consistere, ut in aere, aquis calefactis, &c. quare nihil obstat, quo minus aliquid calefaciat, interim, ut non habeat in se aliquid siccitatis Se cundo urendi facultas non pendet a siccitate, sed a calore, & saepissime in iis reperitur, quae plus participant humoris, & parum siccitatis, ut in oleis ac censis, metallis liquefactis, & similibus Porro exsiccandi facultas non omnino demonstrat hanc igni inesse siccitatem, cum ignis hoc praestet non per se, sed per accidens, neque innata aliqua siccitate, sed so lummodo calore humidum absumente. Siquidem ignis duplici ratione hanc exsiccandi potestatem exercere potest absque ope ullius siccitatis in ipso igne, vel nimirum in corpus illud, quod ejus combustioni subji citur, vel in corpora alia remotiora, quae sine combustione exsiccantur Priori modo agit in accensam materiam partes in illa humidas secernens a siccis; un de fit, ut relictis his, illae absumantur, & sic oriatur siccitas. Secundo modo agit per calorem suum sine materiae atcensione, quare solutis in vaporem tenuem partibus humidis, relictis autem siccis, & crassioribus, corpora talia igne exsiccari videantur cum revera non sit haec igneae siccitatis, sed caloris actio. Quare ex accidentali hac exsiccandi facultate ineptissime arguitur ad innatam ignis siccitatem adscribendam. Siquidem actio hujusmodi non univoca est, seu aequivoca juxta Peripateticos; si enim ex so la exsiccandi facultate innata ignis siccitas probari po terit, solem ipsum dicimus siccum; cum pleraque cor pora radiorum solarium incidentia calefacta arescant, & exsiccentur, & dicere solem in se siccitatem, aut aliud quodcumque elementaris faecis admittere, verentur Peripatetici tanquam in sua philosophia absurdis simum. Respondent, humida converti in ignem, sed in igne non remanere; ergo &c. CanbyGoogle Contra: quamvis substantia humidi convertatur in ignem, humiditas tamen remanet; ergo &c. prob.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 167","label":"ASSERTIO NEGATIVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/167"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 169","label":"ASSERTIO NEGATIVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/169"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}