{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 191","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/191.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"lana, vel essent ejusdem speciei cum aliis, quae nascuntur ex ovis, vel non, neutrum dicendum, non primum, quia quae sunt ejusdem speciei, habent eumdem modum, quo oriuntur, hinc D. Thom. in 1. Sent. dist. 10. q. unic. art. ult. probat Personam Spiritus Sancti non esse Personas Filii, quia habet diversum modum pro ducendi. Non secundum: quia ea specie differunt, quae non habent eamdem formam, sed illa animalia nabent eamdem formam, ergo &c. Prob. ult. Variis experientiis, & praecipue experimento Francisci Redi Medici Florentini, qui sumptis duobus carnis recentis frustis, & eorum altero in vase vitreo incluso, adeo ut aeri aditus in illud pateret per Orificium tenuissimo velo obductum; alteri vero aeri tantisper exposito, donec muscae circa illud volitarent, ac deinde eodem vase incluso observavit utrumque putrescere, sed in uno tamen, quod aeri fuerat expositus, vermes oriri; Cujus rei ratio nulla alia est assignabilis, nisi quod muscae ipsi adhaerentes ova vermium in ipso pepererint. Item ex caseo, & aliis corporibus aeri expositis vermes oriuntur, non autem si quo in vase inclusa fuerint, ergo &c. Objic. 1. Homo non nascitur ex Ovo, ergo nec reliqua animalia. Resp. neg. ant. Nam homo quantum ad corpus ex ovis nascitur, etenim in corpore muliebri sunt ovaria, seu corpora quaedam varicosa, multis glandulis, seu ovis referta, quae ova a semine excitantur, sicut per galligationem ova gallinae faecundantur; Sicut per experientiam compertum in cadavere mulleris. Contra: Illa ovaria hydatides liquore satis limpido plenae, sed hydatides non sunt proprie ova, sed vessiculae quaedam, ergo &c. Resp. neg. min.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 190","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/190"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 192","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/192"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}