{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 197","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/197.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Prob. 3. Semina specialiter frumentacea abundant sale volatili cum terrae partibus, ergo &c. dum aqua effunditur facile penetrat in illorum poros, consequenter solvit illorum nexum: quia aqua salinas partes solvit, ut in hordeo observatur quando praeparatur ad confectionem cerevisiae, quod dixi de partibus salinis, dico etiam de sulphureis. Objic. 1. Multoties corpora resolvuntur absque ullo liquidi interventu, plura enim corpora resolvuntur in locis maxime siccis ergo &c. Resp. neg. ant. ad prob. dist. ant. Siccis, ita ut nulla sit particula liquidi neg. ita ut adsit con. dico igitur dum corpora resolvuntur semper liquidum aliquod reperiri, aeris saltem partem aliquam. Dices plura cadavera conservantur incorrupta, etiamsi ad aerem collocentur, ergo recursus ad aerem superfluit. Prob. ant. Quando cadavera reconduntur in locis siccis non corrumpuntur, ut experientia patet, atqui in illis locis est aer, ergo &c. Resp. neg. ant. ad prob. Dico argumentum facere pro nobis, etenim in locis siccis non fit corporum solutio; signum est, quod humidum, & liquidum sunt causa corruptionis. Objic. 2. Si mixta resolverentur per liquidum non remanerent in mixto, hoc est falsum; nam si mixta resolvuntur corrumpuntur ergo non remanent. Resp. neg. maj. ad prob. disf. antec. Corrumperentur quo ad essentiam neg. quoad unionem conc. quando enim dicimus elementa resolvi non intelligimus elementa corrumpi quantum ad entitatem, sed quantum ad unionem, v. gr. elementa sunt unita ad compositionem v. gr. plantarum, ut ex illis aliquod novum mixtum componatur, solvitur tunc unio particularum per ingressum liquidi intra poros corporis & fit nova combinatio, & consequenter novum mixtum. Ulterius dico, quod cum materia subtilis sit in infinitum divisibilis potest una pars ab alia separari vel materia in plures partes resolvi, & dividi absque materiae subtilis, vel alterius generis corruptione specialiter cum materia sit ingenerabilis, & incoruptibilis, ideo solum fit dissolutio per divisionem, quod ut clarius percipiatur sit","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 196-2","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 198","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/198"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}