{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 201","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/201.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Probatur prima pars: Putredo est quaedam corruptio sed non per accessum elementorum, ergo per recessum; consequentia patet, quia ut dixi, corruptio vel est per accessum, vel recessum elementorum: minor prob. per additionem elementorum esto fiat novum mixtum, non fit putredo, ergo &c. Probatur secunda pars: Omnia, quae corrumpuntur per dissolutionem habent emissionem halituum foetidorum, & partium dissolutionem, etenim dum animalia putrescunt, videmus elementa segregari ad invicem halitus foetore molestos exire; fit pariter alteratio interna, aliter dicta alteratio, & pariter dissolutio, ergo &c. Explicatur. In illa dissolutione humores in prima elementa resolvuntur, & nares moleste feriunt, quapropter nullum est corpus, quod putrescat, quod etiam foetidos halitus non emittat. Objic. 1. Allata putredinis explicatio non assignat causam effectricem illius, ergo &c. Resp. In primis ad explicationem alicujus naturae non est necesse allegare causas extrinsecas, sed intrinsecas juxta regulas dialecticas. Attamen dico, quod causa putredinis sunt calor, & frigus, quatenus calor destruit partes frigore conjunctas; item iteratae vicissitudines humectationum, & exsiccationum sunt putredinis causae effectivae. Contr. Calor nequit esse sufficiens putredinis causa, ergo &c. prob. ant. calor per se non potest solvere particulas salis, alkali, & acidi, ergo &c. patet consequentia quia non agunt, nisi soluti sint; quapropter corrumpitur corpus, & non putrescit, quia salis, alkali, & acidi particulae non solvuntur. Resp. Dic Resp.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 200-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/200-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/200-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 202","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/202"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}