{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 204","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/204.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Congelatio est corporis fluidi in mollem, vel in duram substantiam concretio Menstruum vero dicitur liquor qui sinu suo excipit particulas alicujus corporis in quibus praecipue illius virtutes subsistunt; fermentum tandem est illud, quod determinat causam proximam fermentationis ad movendas partes insensibiles interius in corpore servescente, ex quibus patet idea fermentationis. Restat illius causam determinare. ASSERTIO. Proxima Fermentationis causa est materia aetherea. Prob. Illa est immediata fermentationis causa, quae proportionatur effectibus fermentationis, sed sola materia aetherea proportionatur &c. effectus siquidem fermentationis sunt corporum dissolutio, particularum dissipatio &c. sed isti effectus ab alia causa provenire non possunt, quam a materia aetherea, cum sola materia aetherea ob summam, qua movetur, pernicitatem, impetum imprimat corpusculis, ut tam longe, lateque diffundantur, ergo &c. Prob. 2. Illa est causa fermentationis, quae potest corporum fermentescentium particulas concitare, atque impellere, aut circumducere, sed haec est sola materia aetherea: nullus enim alius est liquor ita tenuis, qui partium exilitate, & pernicitate superet materiam aetheream, tum quia sola materia aetherea in omnibus corporibus fermentescentibus reperitur ut in prima parte de elementis diximus. Objic. 1. Causa fermentationis sunt ipsa fermenta, ergo non est materia aetherea. Resp. Fermenta concurrere quidem ad fermentationem, non tamen exclusionem materiae aethereae, quae ipsa moveat.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 203","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/203"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 205","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/205"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}