{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 205","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/205.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"In tantum absolute dicitur materia aetherea, quia haec in omni fermentatione reperitur quia fermenta non possunt per se sola esse causam immediatam agitationis, & dispersionis particularum, ut in massa farinacea, quando enim fermentescit, formantur in ea cavitates insensibiles a particulis aeris, quae in fermentatione fuerunt segregatae, & a materia aetherea in gyrum actae. Objic. 2. Si materia esser &c. omnia corpora habentia materiam aetheream possent fermentari, ergo &c. prob. min. sic corpus habens materiam aetheream in vase arctiore fermentari non poterit, ergo &c. Resp. neg. min. Ad approb. dist. non poterit fermentari ratione sui, nego, loci, conc. in tantum enim cor pus in vase angusto fermentari nequit, quia ut fermentabilia suscipiant motum fermentationis debent in motum agitari, cum corpora sermentari non possint nisi intumescant, ut de massa farinacea, & de musto diximus: cum igitur in vase angusto non adsit locus fermentationis, idest agitationis, ideoque non fermentatur. Objic. 3. Causa fermentationis sunt venti; auster enim ipsam movet, ergo &c. Resp. Quod in tantum spirante austro excitatur fermentatio, quia auster devehit crassiores materiae aethereae particulas, quae valide concutiunt particulas corporum ac proinde causant fermentationem; qua de causa spirante austro facilius procedit generatio, & accretio plantarum, & econtra ob oppositam rationem Boreas impedit fermentationem, licet aliquando per accidens ipsam adjuvet. De subjecto Fermentationis. IT certum suppono corpus omnino durum, solidum, ac plenum non posse fermentari, quia fermentatio est motus partium intrinsecarum, & ideo cum maxima soliditas impediat hujusmodi motum, ideoque fermentari non potest; quo posito sit","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 204","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/204"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 206","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/206"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}