{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 209","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/209.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Resp. dist. ant. Excludendo particulas alkali, & acidi, neg. supponendo, conc. In calce enim sunt particulae alkali, & acidi, quae excitantur ab effusione aquae, eo quia maxime unitae sunt, & ideo nisi aqua fuerint solutae nequeunt determinare materiam aetheream ad motum, juxta illud vulgatum Axioma: Sales non agunt, nisi soluti. Objic. 3. Semina fermentacea, aliaque plura per solum accessum humiditatis fermentantur absque ulla alkali, & acidi permixtione; ergo &c. Resp. Ut supra diximus, in seminibus reperiri alkali, & acidum, licet sint occulta, quia opprimuntur ab oleo, terra, aliisque particulis insipidis, & ideo nisi ab aqua, & humiditate sint partes illae solutae non possunt fermentari. Objic. ultimo. Non est explicabilis modus, quo alvali, & acidum determinant materiam aetheream ad motum; ergo &c. Resp. neg. ant. Quamvis enim id a priori comprobari non possit, potest tamen a posteriori, & non ex levibus conjecturis demonstrari; etenim nil vetat materiam aetheream e poro aliquo v. g. , E effluentem regredi intra corpus per porum proximum, D, & insuper egredi per porum E, & regredi per porum G, & sic varios circuitus faciens agitare corpuscula, ex quibus motibus sociantur quaedam corpora quibusdam aliis Tom. IV liis corporibus, & sic potest materia aetherea agitare corpuscula salium alkalicorum, & acidorum, & sic accedentibus acidis ad alkalica, aut alkalicis ad acida materiam aetheream ad motum verticosum determinare, unde oritur in mixto particularum agitatio, eademque rarefactio, inflammatio, fermentatio, atque dissipatio, quae omnia explicat ipse Plato in Timaeo per majorem, aut minorem agitationem. Dices. Haec omnia esse figmentum, nec ullam adduci rationem ita convincentem: ergo &c. Resp. neg. ant. Etenim ita esse non implicat. Ejus existentia convincitur ex phaenomenis ipsis, quae observantur in accessu quorundam corporum specialiter Magneticorum, & insuper quia aliter explicari non possunt phaenomena naturae, quae facili negotio explicantur per rivulos materiae subtilis, ejusque agitationem.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 208","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/208"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 210","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/210"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}