{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 211","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/211.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Vita hominis consistit in aequilibrio caloris, frigiditatis, humiditatis, & siccitatis; sed ni essent elementa in proportione non possent in aequilibrio servari; cum hujusmodi affectiones praestentur ab elementis; ergo &c. Minor patet; quia major ignis majorem calorem causat; si aqua excedat, majorem humiditatem, ut evidens est, locus enim, in quo est copia aquarum, est humidus; ergo Objic. 1. Proportio stat in indivisibili; sed temperamentum non stat in indivisibili; ergo Resp. dist. min. Medice consideratum conc. physice neg. etsi temperamentum medice consideratum in indivisibili non consistat, unde sanitas laeditur per minimam mutationem, physice tamen, & mathematice consideratum consistit in indivisibili, ideoque ubi primum Animal a temperamento sibi debito leviter, deflectit non statim dicitur aegrum a medicis, sed tantum aegritudo dicitur, quando status corporis labefactatur, insignis apparet laesio in operationibus Animalis Ocjic. 2. Habentes eandem elementariam dispositionem habent diversum temperamentum; ergo &c. Prob. ant. Habentes eandem compositionem, dummodo regiones varient, varie morbis afficiuntur; ergo &c. Resp. neg. ant. Ad app: neg. cons. sed enim accidit ab extrinseco, nempe a conditione loci; proprietates autem corporum non solum pendent ab interna ipsorum structura, sed etiam a dispositione ambientium quod satis liquet ex his, quae observantur in mixtis propter aeris mutationem. Obiic. 3. In mixto non sunt formaliter elementa: ergo &c. Quia argumentum specialem tangit difficultatem; ideoque sit.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 210","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/210"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 212","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/212"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}