{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 219","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 219","ref":"219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/219.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Objic. 2. Phlegmatici molles sunt carne, sed carnis mollitudo est ingenii indicium ergo Resp. dist. min. Mollitudo proveniens ex delicata tempestatura conc. praecise, neg. Phlegmaticum itaque temperamentum est ineptissimum ad obeundas actiones mentis propter imbecillitatem caloris; consequenter abundat recrementis quae spiritus obturbant; nec omnis mollitudo est signum intellectus excedentis sed illa, quae ex delicata temperatura provenit, qualis est illa, quae ex bilis, & melancholiae permixtione resultat, Contra: Multi Phlegmatici fuerunt docti, ergo &c. Resp. dist. ant. Docti quantum ad sufficientiam conc. cum excellentia neg. Non negamus posse etiam cum alio temperamento acquiri scientias, sed loquimur generaliter, & cum excellentia, unde advertendum quod juxta varias dispositiones dantur inclinationes ad icientias, & artes; Qui igitur sunt fortis imaginationis, ita ut imaginatio praevaleat supra intellectum scientiis mathematicis sunt dediti, & nulli conclusioni praebent assensum, nisi ad sensum demonstrentur, quapropter aegre credunt dari spiritus. Similiter qui habent intellectum valde depressum ad sensum, nihil credunt, nisi testimonio alicujus Poetae, vel alio auctore, aut exemplo, sive similitudine comprobetur quia non valent judicare, an ratio eis adducta bene concludat; quod provenit ex defectu judicii: tales sunt poetizantes, & incumbentes studiis legum. Qui iunt debiles in ratiocinatione tristantur, si quid diligenti & certo discursu inquiratur; quapropter contenti sunt superficiali inquisitione. Qui tandem habent intellectum vigorosum, & rationem bene dispositam, nihil recipiunt, nisi ratione firmatum, & haec est natura veri Philosophi. Ex dictis colligitur haec esse aetatum temperamenta: Senectus est frigida, & sicca, quia senes carent humido, & calido. Virilitas est temperata: Pueritia humida, & calida, sed de his in tract. de animalibus, ubi de aetatibus specialis sermo erit.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 218","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/218"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 220","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/220"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}