{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 226","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/226.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Objic. 1. Corpus organicum exigit animam cognoscentem, sed tantum organizatio sufficit ad animam cognoscere debita, quae spiritus animales, & cerebrum importat, ut constat inductive, discurrendo per singula viventium genera, qua ratione Aristoteles astris, & plantis animam tribuit, sed Plantarum corpora sunt organica: ergo &c. Resp. neg. maj. Non enim quaelibet organizatio sufficit ad animam cognoscentem, sed tantum organizatio debita, quae spiritus animales, & cerebrum importat, alias etiam horologium, & magnes cognitionem haberent. Objit. 2. Omne agens propter finem agit per cognitionem, sed plantae operantur propter finem; ergo habent cognitionem. Resp. neg. min. Licet enim plantae ad suum finem perveniant, & in finem agant non propterea operantur propter finem, quia in finem diriguntur ab Auctore naturae, & non sibi statuunt per cognitionem finis. Objic. 3. Plantae discernunt alimentum sibi proprium, & per organa debita distribuunt juxta partium exigentiam: ergo &c. Resp. Haec omnia perfici solo mechanismo, sicut & in ipso homine sine cognitione peraguntur, Chylosis, Chymosis, nutritio &c. ut infra examinabitur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 225-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/225-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/225-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 227","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/227"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}