{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 230","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/230.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"CAPUT III. De Plantarum Anatome. UM Plantae omnes ex semine originem ducant, ideo in primis perscrutandae sunt partes, quae in semine cernuntur. Itaque semen terrae commissum paulatim evolvitur, & in plantam assurgit. In ipso autem primo cernuntur radicula, idest radicis initium, & plura, quae instar fasciculi plumarum contexta, exhibet truncum ramulos, caeterasque partes. In semine duo sunt lobi, seu partes, quibus involvitur, & ex quibus nutritur germen, eo fere pacto, quo pullus ex ovi vi tello. Haec omnia in faba observavit doct. Grewius, v. g. sint duo lobi. fabae dissectae AAA, AAA, in ipsis BBB, BBB exhibent plana, in quibus lobi ante divisionem sese continebant, C radiculam, D plumam, E fossulam, in qua pluma continebatur, ut apparet in Figura 19. Ex quibus deducitur radiculam esse intra lobos, & initium esse radicis: Pluma autem esse partem organicam, & non simplicem, & ideo continere omnes partes, imo & folia ipsa, ut in figura 20., in qua A A interiores loborum partes, D D radicula, C autem pluma satis operte liquet. In planta autem ex semine nata principaliores partes sunt cortex, lignum, & medulla; cortex est ve luti munimentum quoddam adversus injurias temporis, aeris &c. hujus partes sunt cuticula, contextus fibrarum, quae utriculorum, & vesicularum ordines perpendiculariter ad interiora pendentes, continent. Cuticula reliquo cortice obducitur instar membranae tenuis, & densae, in qua apparent fibrae in longum protensae Haec cuticula compingitur ex ordinibus circularibus utriculorum, & vesicularum.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 229","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/229"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 231","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/231"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}