{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 239","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/239.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Pili non senescunt, ergo nec vivunt, quia in multis partibus corporis nunquam arescunt, nec defluunt. Resp. Quod in tantum in illis partibus non canescunt, quia humor, & succus excrementitius in eas partes a natura impellitur, & consequenter possunt pi11 absque senectute conservari. Contra. Saltem nulla esset ratio, cur barba tardius adolesceret, quam capilli, cum eadem ratio videatur de pilis barbae, ac de capillis; ergo &c. Resp. Retorquendo argumentum, quod sicut ex eo, quod una planta citius intereat, quam alia, non sequitur, vitam non habere; idem dicendum de capillis. Insuper ratio discriminis est, quia mentum, & genae puerorum laxiores, & molliores sunt, quam ut pilos nutrire, ac substentare valeant, non quidem cibi penuria, succo enim plene turgescunt, sed quia laxior porus pilum arcte complecti, atque adeo continere nequit, sic mollior gleba, ut lutum, herbas, & gramina non nutrit propter eandem rationem. Cur autem prius lanugo crassiores pilos praecedat, ex eo fit, quia initio plantae subtiliores sunt trunco. Objic. 4. Pili habent vitam sensitivam; ergo non sunt plantae: consequentia patet, quia plantae non sentiunt. Antecedens autem probatur in pilorum avulsione, quia sentitur dolor; ergo &c. Resp. In avulsione pilorum in tantum sentitur dolor, quia radix pilorum adhaeret fibris, nervis, sensibus, quae fibrae nervosae sunt, consequenter causant dolorem. Quaeres. Cur pili propter metum obrigescant, ut accidit in repentinis? Resp. In primis, quia propter metum restringuntur pori, & consequenter necesse est pilos obrigescere Insuper quia horroris vi sanguis versus praecordia currit, consequenter partes externae, praesertim cutis contrahuntur, & inde pori constringuntur, & ex contractione pororum stare, ac erigi pilos oportet; porus enim est quasi theca pili. QuaebyGoog Quaeres secundo.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 238","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/238"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}